home *** CD-ROM | disk | FTP | other *** search
- JOHN DEE'S DAILY ORATION FOR WISDOM
-
- John Dee's Daily Oration for Wisdom
- from "The First Book of the Mysteries"
-
-
- Praeter alias meas extemporaneas preces,{1} et eiaculationes ad
- Deum vehementiores: Haec una, maxime usitata fuit.
-
- Oratio{2} mea Matutina, Vespertinaque:{3} pro Sapientia.
-
- In nomine Dei Patris, Dei Filij, Dei Spiritus Sancti Amen.{4}
-
- Omnipotens, Sempiterne, Vere, et Vive Deus, in adiutorium
- meum intende: Domine Dominantium, Rex Regum, Jeovah
- Zebaoth{5} ad adiuvandum me festina:
-
- Gloria Deo, Patri, Filio, et spiritui Sancto: Sicut erat in
- principio, et nunc, et semper:{6} et in saecula Saeculorum:{7}
- Amen.
-
- Recte sapere, et intelligere doceto{8} me, (rerum omnium{9}
- Creator,) Nam Sapientia tua, totum est, quod volo: Da
- verbum tuum in ore meo, (rerum omnium Creator,) et
- Sapientiam{10} tuam in corde meo fige.
-
- O Domine Jesu Christe (qui sapientia vera es, aeterni et,
- Omnipotentis tui Patris) humilime tuam oro Divinam
- Maiestatem, expeditum mihi ut mittere digneris, alicuius
- pij, Sapientis expertique Philosophi auxilium, ad illa
- plenissime intelligenda perficiendaque, quae maximi valoris
- erunt ad tuam laudem et gloriam amplificandam: Et si
- Mortalis nullus iam in terris Vivat, qui ad hoc munus aptus
- sit: Vel qui ex aeterna tua providentia, ad istud mihi
- praestandum beneficium assignatus fuerit:{11} Tunc equidem
- humilime, ardentissime et constantissime a tua Divina
- Maiestate requiro, Ut ad me de caelis mittere digneris
- bonos tuos Spirituales Ministros, Angelosque, Videlicet
- Michalem, Gabrielem, Raphalem ac Urielem: et (ex Divino
- tuo favore) quotienscunque{12} alios, veros, fidelesque tuos
- Angelos, qui me plene et prefecte informent et instruant,
- in cognitione, intelligentiaque vera et exacta, Arcanorum
- et Magnalium tuorum (Creaturas omnes tuas, illarumque
- naturas, proprietates, et optimos usus, concernentium) et
- nobis Mortalibus scitu necessariorum; ad tui nominis{13}
- laudem, honorem, et gloriam; et ad solidam meam, aliorumque
- (per me,) plurimorum tuorum fidelium consolationem: et ad
- Inimicorum tuorum confusionem, et subversionem.
- Amen.
- Fiat Jeovah Zebaoth: Fiat Adonay{14}, fiat Elohim{15}. O beata,
- et superbenedicta Omnipotens Trinitas, Concedas mihi
- (Joanni Dee) petitionem hanc, modo tali, qui tibi maxime
- placebit.
- Amen.